- COLONOS
- COLONOSagger, sive locus editus, non procul ab Athenis, in quem Oedipus thebis exulans dicitur commigrâsse: Unde Sophocles Tragoediam, de Oedipi calamitatibus conscriptam, Oedipum Coloneum appellavit. Erat autem hic locus Neptuno sacer, ubi etiam equestris eius statua fuit, quemadmodum Thesei, et Pirithoi, et Oedipodis. In hoc aggere fuit et Timonis turris, qui a solitudine, hominumque odio Μισάνθρωπος cognominatus est. Pausan. in Attic. Pollux vero, l. 7. auctor est, duo huius nominis loca in Attica fuisse, alterum ἵππειον appellatum, in quem confugit Oedipus; alterum in foro iuxita Eurysacium, ἀγορᾶιον cognominatum. Cael. Rhodig. l. 21. c. 21. Et quidem Colonon Hippion, seu Equestrem, quod attinet, locus erat editus 1 500. pass. ab urbe distans, in quo olim templa Veneris, Neptuni, Promethei et Furiarum. Ibidem rhedarii et alii vehiculariae rei inservientes magnâ copiâ habitabant. Colonos vero Agoraeus, collis erat in urbe, ubi qui herum, cui operam addicerent, quaerebant, solebant convenire, prope Forum et Aedem Vulcani ac Eurysacis. Alterutrô horum locorum oriundus erat Menecrates, et fil. eius Conon, quorum mentio in duobus cippis hodieque superstitibus, Salaminae; in vico Ambelachi, hodie appellato:μενε ΚΡΑΤΗΣΘΕΟΓΕΝΟΥκολωΝΗΘΕΝEt,ΚΟΝΩΝΜΕΝΕΚΡΑΤΟΥΚΟΛΩΝΗΘΕΝ.apud Iac. Sponium, Itiner. Graeciae Part. 3. ubi de Demis Atheniens. p. 148.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.